monumenta.ch > Plinius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 19
{IX} Apion piscium maxime mirum esse tradit porcum, quem Lacedaemoni orthagoriscum vocent; grunnire eum, cum capiatur. esse vero illam naturae accedentiam - quod magis miremur - etiam in locis quibusdam, adposito occurret exemplo, siquidem salsamenta omnium generum in Italia Beneventi refici constat.